monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, IX <<<     >>> XI

Caput X SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. Cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadavera nuncupantur.
2 Non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant, quibus ait: "Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite."
Quem sensum verbis aliis alibi posuit dicens: "Ut, quem ad modum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus."
Hinc est et illud: "Surge qui dormis et exurge a mortuis, et inluminabit te Christus."
Quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere: cur non audiunt: "Non recedatis ab illo, ne cadatis," et: "Suo Domino stat aut cadit;" et: "Qui se putat stare, caveat ne cadat?"
Puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cavendus est.
3 Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae: profecto et animas resurgere confitendum est. Quod autem, cum dixisset: "In istis secunda mors non habet potestatem," adiunxit atque ait: "Sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis:" non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam vocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: "Plebs", inquit, "sancta, regale sacerdotium."
Sane, licet breviter atque transeunter, insinuavit esse Deum Christum dicendo: "Sacerdotes Dei et Christi," hoc est Patris et Filii; quamvis propter formam servi sicut hominis filius, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
4 De qua re in hoc opere non semel diximus.